ignobili canescas. Animum tamen non plane despondebam, et cum animadverterem, consiliis salutaribus me nil proficere, statui tentare, stultone an inepto aliquo commento difficultatem hanc eluctarer. Consilium aperio prudenti cercopitheco, qui sponte currentem stimulat his verbis:
- Aude aliquid brevibus Gyaris ac carcere dignum,
- Si vis esse aliquid.
Et cum monstraret, non paucos hic fuisse, qui per solas nugas, ac per ea, quae pueri in faba se reperisse clamant, se commendabiles reddiderant, maxime vero per novas quasdam vestimentorum formas, statui necesse mihi esse cum insanientibus furere. Igitur omnes artes ad signa vocans, Europaeorum stultissima commenta sedulo examinabam, tandemque, habito eorundem delectu, capitum ornamenta, quae nos Peruccas vocamus, hic commendare decrevi. Videbam, caprarum in hac regione esse magnam copiam, e quarum lana peruccae quodammodo effingi possent. Et cum istud opificium beatus meus tutor diu exercuisset, artis eiusdem non plane rudis eram. Comparatis igitur lanis caprinis, effinxi peruccam,