dioso: animum resumo, maxime cum beneficio aurae purioris et coelestis, in qua natabam, neque fame neque siti premi me sentirem. Attamen cum ad animum revocarem, in loculis meis esse panem (Bergenses vocant Bolken, qui figurae ovalis vel potius oblongae solet esse), statui e loculis eundem depromere et periculum facere, ecquid in isto rerum statu palato arrideret. Sed primo statim morsu nauseam mihi moturum omne terrestre alimentum deprehendens, tanquam rem plane inutilem abieci. At excussus panis non modo suspensus in aethere stetit, sed, mirabile dictu, circulum minorem circa me describere coepit. Et innotuerunt mihi exinde verae motus leges, quae efficiunt, ut omnia corpora in aequilibrio posita motum circularem sortiantur. Hinc qui tanquam fortunae ludibrium me nuper deploraveram, fastu tumescere coepi, intuens me ipsum non solum tanquam simplicem planetam, sed et talem, qui perpetuo stipatus foret satellite, adeo ut inter sidera maiora aut primi ordinis planetas quodammodo referri possem. Et ut impotentiam meam fatear, tantus tunc animum fastus incessit, ut, si obvios habuissem omnes simul Consules ac Senatores Bergenses, cum supercilio eosdem excepissem,
Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/26
Appearance