Jump to content

Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/25

E Wikisource
Haec pagina emendata est

sole, sideribus ac planetis minoribus interstinctum. Et docuit eventus, acu me rem tetigisse.

Impetus iste, quo praeceps ferebar, diu iam duraverat, cum tandem sentirem, paulatim languescere, prout propius accederem planetae, seu coelesti cuidam corpori, quod primum in descensu obvium habui. Idem planeta in tantum sensim excrevit, ut randem per densiorem quandam atmosphaeram, qua cinctus erat, montes, valles et maria internoscere haud difficulter possem;

… Sicut avis, quae circum litora, circum
Piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta,
Haud aliter terras inter coelumque volabam.

Tunc animadvertebam, non modo suspensum me in aura coelesti natare, sed et cursum, qui adhuc perpendicularis fuerat, in circularem abire. Hinc stetere mihi comae; nam verebar, ne in planetam vel satellitem proximi planetae transformarer, aeterna vertigine circumagendus. At cum reputarem, dignitatem meam hac metamorphosi nil detrimenti capturam, corpusque coeleste seu satellitem coelestis corporis pari saltem passu ambulaturum cum famelico Philosophiae Stu-