Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/28

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


signis coelestibus subterraneis, ac proinde optabam, si vera esset coniectura, Virginem fore, cum e toto duodecim signorum systemate solum istud signum (sc. Virgo) in ista solitudine auxilii quid ac solatii afferre valeret. At cum corpus istud mihi propius accederet, videbam torvum et immanem esse gryphum. Tanto tunc corripiebar terrore, ut oblitus mei ipsius et sidereae meae, ad quam nuper evectus eram, dignitatis, in isto animi aestu deprompserim testimonium meum Academicum, quod in loculis meis forte habebam, occurrenti ostensurus adversario, examina mea Academica me sustinuisse, Studiosumque me esse, et quidem Baccalaureum, qui quemvis aggressorem extraneum exceptione fori repellere possem. At defervescente primo aestu, cum ad me paulatim redirem, stoliditatem meam deridebam. Dubium adhuc erat, in quem finem gryphus iste me comitaretur, utrum hostis esset an amicus, aut quod verisimilius erat, an sola rei novitate delectatus, propius accedendo oculos saltem pascere vellet. Nam adspectus corporis humani, in aëre circumacti, harpagonem dextra tenentis et longum post se funem caudae instar trahentis, phaenomenon erat, quod quodvis brutum animal in specta