culum sui allicere posset. Insolita ista figura, quam tunc expressi, variis, ut postea audivi, sermonibus et coniecturis ansam dederat incolis globi, circa quem volvebar. Nam Philosophi ac Mathematici cometam me putarunt, funem pro cauda cometae capientes. Et erant, qui ex eodem insolito meteoro imminens aliquod malum, pestem, famem aut insignem aliquam catastrophen portendi iudicarunt. Nonnulli etiam ulterius progressi corpus meum, quale e longinquo illis visum fuerat, accuratis penicillis delineaverant, adeo ut descriptus, definitus, depictus et aeri incisus essem, antequam globum istum attigerim. Haec omnia non sine risu ac voluptate quadam audivi, cum in orbem hunc delatus linguam subterraneam didicissem.
Notandum est, dari quoque repentina quaedam sidera, quae subterranei dicunt Sciscisi (i. e. crinita), quaeque describunt horrentia crine sanguineo et comarum modo in vertice hispida, adeo ut in speciem barbae longae promineat iuba. Hinc non secus ac in orbe nostro inter prodigia coelestia referuntur.