Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/30

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


Sed ut ad telam revertar, gryphus iste eo viciniae iam pervenerat, ut alarum quassatione me infestaret et tandem crus meum serrato vexare morsu non dubitaret, adeo ut manifeste patuerit, qua mente novum hospitem venaretur. Hinc coepi pugnacissimum animal armata elidere manu, et harpagonem utraque manu complexus, hostis audaciam compescui, fugae locum saepe circumspicere cogens, tandemque, cum pergeret me vellicare, post unum vel alterum inanem ictum harpagonem tanto impetu tergo alitis inter utramque alam impegi, ut telum revellere nequirem. Vulneratus ales horrendo edito stridore in globum praeceps corruit. Ego vero status iam siderei ac novae dignitatis, quam variis casibus et periculis, ut vulgo fieri solet, expositam videbam, pertaesus,

Arbitrio volucris rapior, quaque impetus egit,
Huc sine lege ruo, longoque per aëra tractu
In terram feror, ut de coelo stella sereno,
Etsi non cecidit, potuit cecidisse videri.

Et ita motus circularis, quem nuper descripseram, in perpendicularem denuo mutatur.