Jump to content

Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/389

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Cum hac Magdalena

Coniugium per sex annos sine crimine concors,
Unum habeo.

Fata tamen mea subterranea eidem nunquam indicavi. At, cum splendoris istud fastigium, unde decideram, animo penitus delere nequeam, signa quaedam per intervalla emicuerunt et actiones, quae statui praesenti parum conveniunt. Geniti sunt ex hoc connubio tres filii, Christiernus, Ianus et Casparus, adeo, ut in totum quatuor mihi sint, modo Princeps Quamiticus adhuc in vivis sit.

Imago typographica
Imago typographica