Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/390

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Characteres typographici
Characteres typographici
Huc usque Manuscriptum
NICOLAI KLIMII.
Sequitur
Additamentum Abelini

Vitam protraxit Nicolaus Klimius usque ad annum 1695. Interea temporis integritate, ac morum sanctitate omnes sibi devinctos reddidit. Succensuit illi tantum per intervalla Pastor Templi Crucis, ob nimiam gravitatem, quam e fastu ac supercilio venire autumabat. Ego vero, cui fata viri erant perspecta, mirabar potius modestiam, humilitatem, ac patientiam, qua tot Imperiorum Monarcha ignobili adeo munere sit functus. At apud alios, quibus stupenda huius viri metamorphosis incognita erat, superbiae notam penitus effugere nequibat. Solebat