Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/52

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ubi decenter ac summa gravitate docebantur artes liberaliores. Ab hospite meo in auditorium cuius scholae introducor die quodam solenni, quo crearetur Madic, sive Philosophiae Doctor. Celebratus fuit actus absque ulla caeremonia, nisi quod Candidatus docte & eleganter de problemate quodam physico disseruerit; quo exercitio defunctus, a Praesidibus Gymnasii in album relatus est eorum qui publice docendi iure gaudent. Rogitanti hospiti, ecquid actus iste mihi placuisser, respondebam, siccum nimis ac ieiunum prae nostris promotionibus mihi visum. Exponebam porro, qui apud nos creari foleant Magistri ac Doctores, nempe praeuiis speciminibus disputatoriis. Ad haec frontem ille contrahens, modum & indolem eiusmodi disputarionum, &, qui a subterraneis differant, quaerit. Respondebam ego, vulgo fieri de rebus admodum doctis & curiosis, in primis de iis, quae spectant ad mores, linguas, & vestitus duarum veterum earundem gentium crepidas. Hoc audito, tantum edit cachinnum, ut tota domus inde exsonaret. Excitata ad strepitum hunc uxor illius