Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/51

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

stimulatores, quos dicebant Cabalcos, qui, cum viderent impetum disputantium languescere, latera eorundem sistris quibusdam pungerent, ut denuo recalescerent, ac vires torpentes intergrarent. Mitto alia, quorum meminisse pudet, et quae in gente adeo exculta damnabam. Praeter hos disputatores, quos Masbakos, sive altercantes, per ludibrium vocant subterranei, erant & alia certamina inter quadrupedia, tam fera quam mansueta, et alites maxime feroces, quae certo spectantibus pretio exhibebantur. Quaerebam ab hospite, qui fieri posset, ut gens tanto iudicio praedita ad ludos circenses reiiceret nobilia adeo exercitia, quibus facultas loquendi paratur, veritas detegitur, ingeniumque acuitur. Respondebat ille, certamina haec barbaris olim saeculis magni aestimata fuisse; sed cum experientia tandem edocti fuerint, veritatem disputando potius suffocari, iuventutem procacem reddi, turbas inde enasci, et solidis studiis compedes iniici, ab Academiis ad circos haec exercitia transtulisse: et docuisse eventum, silentio, lectione ac meditatione citius magisterium adipisci tyrones. Qua tamen responsione, quantumvis speciosa, non acquiescebam. In civitate hac erat Academia sive Gymnasium