Jump to content

Pagina:Nicolaus Machiavellus De Principe.pdf/112

E Wikisource
Haec pagina emendata est

& eam, qua floruit, cũ ſolus proprijs armis, & virtute ſeptus remãfit: hoc enim tempore nunquam nõ auctam reperiemus; nec vllius vnquam magni nominis eſt habitus, niſi cum omnes eum integrum poſſeſſorem, & ſuarum copiarum dominum agnouerunt.

Nolebam ab Italiæ ſumptis exemplis, ijsqꝫ recentibus divcedere: nihilominus ex ijs vnum eorum, de quibus ſupra facta eſt à me mẽtio, Hieronem Syracuſanum præteritum nolim. Is (vt dixi) à Syracuſanis exercitus declaratus imperator, ſtatim ſenſit militarem illam pretio merentem diſciplinam non fore vtilem: cũ iam in ea duces æquè eſſent comparati, atque nunc noſtri Itali. Sed tamen cum videret eos ſe nec retinere, nec miſſos facere poſſe, ad vnum interficiendos curauit. Ex eo poſtea tempore neglectis alienis armis, ſuis opibus bellum adminiſtrauit. Ad hoc inſtitutu, exemplum ex veteri lege in memoriam reuocatum volui. Cum in prouocatore Paleſtinum Goliam Saulo Dauid dimicaturum ſeſe obtuliſſet, ei vt Saulus animos adderet, ſuis eum armis inſtruxit,