quæ in humeros vbi Dauid ſibi iniecta ſenſit, reiecit, nullum eſſe cum illis, inquiens, ſui corporis ad pugnam expeditum vfum: hoſti propterea, qua eſſet ſolitus funda, & gladio congredi, ſtatuiſſe. Summa illa ſit, aliena arma, aut ex humeris decidunt, aut ſunt tibi oneri, aut te conſtrictum tenent.
Carolus VII. Aloiſij regis pater, cum Galliam fortuna, & virtute duce ab Anglis liberaſſet, hanc ſui muniendi proprijs armis neceſsitatẽ ſenſit: inſtituitqꝫ per totum regnum, & equitum, & peditum ordines: cuius filius Aloiſius pedeſtrium copiarum ſuſtulit ordinem, atqꝫ Helueticæ genti ſtipendia dare cœpit. Ex quo errore, quem poſteri eius (vt nunc re ipſa conſtat) ſecuti ſunt, omnia eius regni pericula emanarunt. Nobilitatis enim Heluetijs, viliorem prorſus omnem ſuam rem militarem effecit: peditatũ verò in vniuerſum ſuſtulit, equitatum autem alienis armis alligauit. Militare enim cum Heluetijs cùm ſint aſſueti, nunquã ſe vincere poſſe ſine ipſis exiſtimant. Hinc fit, quod Gallis aduerſus Heluetios nõ ſatis virium ſuppetit,