lum, quam militares ordines, quàm denique ipſam militarem diſciplinam: Ea enim ſola ars eſt imperantis. Eſt autem tantæ virtutis, vt non folùm eos , qui è principum ſanguine genus ducunt, ſuſtineat, verùm & qui priuatæ fortunæ inter mortales habentur, ad eum gradum ſublimes ferat. Contra verò perſpicuum eſt, principes, qui magis delitias, quàm bellicas arteis procurarunt, principatum amiſiſſe: eius autem amittendi prima cauſa eſt huius diſciplinæ neglectus, vti acquirendi, eiuſdem eſt profeſſio. Franciſcus Sfortia armis inſtructus, è priuato fortunæ ſtatu in Mediolanenſium principatum fuit euectus: cuius filij militiæ moleſtias, atque incommoda detrectãtes è principibus ad priuatam conditionẽ reciderunt. Nam inter alias malorum, quæ te armis denudatum circumſiſtunt caufæ, ſubeſt etiam illa, quæ tui contemptum parit. Quod ſanè ex ijs pręcipua eſt turpitudinis nota, quę ſunt principi (vt dicetur) ſummo ſtudio effugiendæ. Nullus enim proportionis modus inter armatum cadit, & inermem: nec etiam ratio ipſa patitur, vt qui iner
Pagina:Nicolaus Machiavellus De Principe.pdf/116
Appearance