Jump to content

Pagina:Nicolaus Machiavellus De Principe.pdf/117

E Wikisource
Haec pagina emendata est

mis ſit, ſecurus inter armatos ſeruos verſetur: quoniam fieri non poteſt, vt inter eos rectè agatur, in quorum alteris indignatio, in alteris ſuſpicio reſideat. Proinde nulla dignatione apud milites haberi poteſt princeps, qui militiæ ſit ignarus, quod ad alias (vt dictum eſt) infelicitates accedit: nec tutò ſe illorum fidei committere. Nunquam propterea cogitationem ab hoc belli ſtudio auertendam exiſtimet: & pacis quidem tempore acrius in eo, quàm belli ſeſe exercere debet. Id autem duplici ratione efficere poteſt, reipſa ſcilicet, & animi cogitatione. Quod autem ad rei vſum attinet, pręter id, quòd quibus præeſt ita retinere debet, vt probè ſint ordinati, & exercitati, tum etiam venandi ſtudijs iugiter: ipſe incumbat: vt & corpus laboribus aſſuefaciat, & locorum naturam addiſcat: tum quomodo aſſurgant montes: vallium item ora quo pacto aditum admittant: diffuſi campi vti pandantur: fluminum præterea naturam, & paludum intelligat, atqꝫ in hoc ſummam iudicet adhibendam curam. Quæ cognitio duplicem affert vtilitatem, tum quòd ex-