Jump to content

Pagina:Nicolaus Machiavellus De Principe.pdf/123

E Wikisource
Haec pagina emendata est

iam dictis bona exiftimantur. Verùm cum nec haberi, nec, aduerſante humanæ vitæ conditione, ſeruari poſsint, neceſſarium eſt vti ea prudentia, qua eorum vitiorum infamiam fugiat, quibus illi imperium adimi poſſet. Caueat etiã ab ijs, ſif ieri poſsit, quæ nihilominus nõ auferrent: ſed ſi effici non poſsit, minore detrimento omitti poſſunt. Nec multum ſané laboret, ſi in eorum vitiorum infamiam incurrat, ſine quibus dominatum non facilè tueri poſſet. Nam ſi diligenter animo vfquequaque reputabitur, reperientur quædam, quæ virtutem præ ſe ferre dicantur, quæ tamen ſi ſequaris, id tuo magno malo fiet: contrà verò nõnulla deprehendentur aſpectu vitioſa, quæ ſi aſſumas, in tuam & ſecuritatem, & incolumitatem ſint reditura.

DE LIBERALITATE , ET
parſimonia. Cap. XVI.

INitium itaqꝫ mihi ſumens ab ijs, quæ inter iam dicta primum locum ſunt fortita, non negarim fore optimum, vt princeps habeatur liberalis: nihilominus ita liberalitate vti vt metuaris, ſanè