Jump to content

Pagina:Nicolaus Machiavellus De Principe.pdf/124

E Wikisource
Haec pagina emendata est

obeſt. Nam ſi ex virtute, vtqꝫ par eſſet benignè quis cui gratificatur, id obſcurum íacebit, nec contrarij vitij infamia, ab eo decidet. Quapropter, vt apud homines beneficentiæ nomen quis retineat, neceſſarium erit, vt nullius generis luxum omittat, adeò vt qui ſic fuerit comparatus princeps, nunquam non opes ſuas, & fortunas ſit profuſurus, adigeturqꝫ tandem (ſi beneficentiæ nomen ſibi conferuatum velit) vt mírum in modum in ſuos populos grauem, ac moleſtum ſe exhibeat, nec non exactorem agat: tum demum omnia moliatur, quibus pecunias ſibi congerere poſsit.Inde initium ducitur, vt ſuis, qui ſuo parent imperio, maximè ſit inſenſus, atqꝫ ad inopiam redactus, in minore apud quoſcunque habeatur exiſtimatione, ſic, vt compluribus hac ſua liberalitate læſis, paucis contra beneficio affectis, ad primum quodqꝫ incommodum permoueatur, atqꝫ vbi primum diſcriminis quid ſeſe offert, ſtatim pereat: id quod cum ipſe intelligat, & ab incepto deſiſtere cum velit, in id confeſtim auaritiæ crimen incurrit, vt habeatur reſtrictus,