ſum & neglectũ eum reddere poſſunt. Quoties autem hoc declinauerit, ſuas planè parteis abſoluerit, neque à cæteris infamiæ notis, vllum, quod ſibi immineat periculum, offendet. In odium omnium maximè, vt dixi, adducunt bonorum direptio, &, quo cuique temperandum eſt, ſuarum raptus mulierum. Quotieſcunqꝫ bonis parcitur multitudinis, & honori, præclarè ſecum agi ducunt homines: & id duntaxat fit reliquũ oppugnandum, ambitio nimirum paucorum, quę multis modis, nulloqꝫ negotio reprimi poteſt. Spretum deinde & contemptum reddit, ſi varius, ſi leuis, ſi eſſe minatus, ſi timidus, ſi denique habeatur animi dubius & incertus: quæ omnia tanquam ſcopulos fugere ſtudeat princeps, adnitaturqꝫ, vt in omni curatione & adminiſtratione rerum, animi magnitudo, ſpiritus ingens, grauitas, fortitudo eluceat: nec non apud eos qui inter reliquam ſuorum multitudinem digniores habentur, ita ſentẽtiam ſuam, quam ſemel pronuntiarit, ratam ac firmam haberi velit, vt ab ea nunquam deduci, aut dimoueri poſſe pro certo teneant: ac ta-
Pagina:Nicolaus Machiavellus De Principe.pdf/139
Appearance