lem de ſe opinionem ſuſtinere, acretinere ſtudeat, vt illorum nemo eò veniat, vt illum, aut decipi, aut flecti poſſe cogitet.
llle igitur princeps, qui talem de ſe ſententiam, & exiſtimationem in hominum mentes inferit, ſemper habetur maximi. Iam verò in eum, quem omnes magnifaciant, difficilis eſt coniuratio, difficilis oppugnatio, difficilis irruptio: modò fama ferat eum apud ſuos longè excellere, & ſumma obſeruantia coli. Duplici enim metu teneri principem oportet: altero interiore & domeſtico, eorumqꝫ cauſa, quos ſuo moderatur imperio: altero exteriore & alieno, propter eos, qui potentes ſunt, extraneos. Ab hoc ſe aſſerit bellicis armis probè inſtructus, & amicis. Quæ arma ſi adſunt, nunquam non bonos amicos habebit. Domi autem firma erunt omnia, vbi firma ſint, quæ foris geruntur, niſi aliqua perturbentur coniuratione. Et tamẽ ſi quid nouarum rerum molirentur quæ foris ſunt, iam ipfe, ſi ita inſtructus eſt, & vitæ rationem talem inſtituit, qualem præſcripſimus, ſemper (modò ſeipſum non