animi fuerit habitus, & qui maternis conſilijs ſineret ſe duci, ob idqꝫ in contemptum delapſus, ab exercitu in eum conſpirante fuit interfectus.
Nunc viciſsim mores & ingenium Commodi, Seueri, Antonini Caracallę, & Maximini examinãtes, atrociſsimos illos deprehendemus, rapinis inhiantes. Qui vt militum cupiditatem explerent, à nullo iniuriarum genere, quod in populos committi poſſet, fuit ab illis temperatum. Omnibus tamen, Seuero excepto, triſtes obtigerunt vitæ exitus. Seuerus enim tanta excelluit animi virtute, vt militum animos in ſe propenſos poſtquàm continuiſſet, tametſi populi eſſent à ſe duriter oppreſsi, potuerit tamen imperium feliciter, ſemperqꝫ retinere. Illius nanque virtutes ita illum in conſpectu cùm exercitus, tum reliquarum gentium ſuſpiciendum efficiebãt, vt hi attonitis quodammodo hærentes animis, & ſtupore perculſi, illi verò eius reuerentia tacti æquè quieſcebant.
Et quoniam huius viri res geſtæ præclarè fuerunt, paucis oſtendam, quàm pulchrè vulpeculæ perſonam, & leonis