habenda ratio, id tamen paulo momento definitur, cum nemo horum principum collectos, in vnum exercitus habeant, qui vnà cum gubernatione, & prouinciarum procuratione, vti imperij Romani exercitus, conſenuerint. Quare ſi tunc militibus citius, quàm populis erat ſatisfaciendum, id erat quòd milites, quam populi potẽtiores eſſent: nunc verò longe magis eſt neceſſarium vt populis mos geratur (ſemper Turcarum imperatorem, & Aegyptij, Syriæqꝫ Sulthanum excipio) quam militibus. Populi nanqꝫ copiarum exercitibus potentia (Turca excepto) facilè præftant. Hic enim Turcarum imperator peditũ xii. millia, equitum autem xvi. ſemper qui ſe circumſtent, cum retineat, à quibus regni ſecuritas, & robur pendet, neceſſariũ eſt, vt populorum neglecta, quæ habenda eſſet, ratione, ſibi propenſos foueat. Huic perſimile eſt Sulthani regnum; quo in militum manu conſtituto, neceſſarium eſt, vt & ipſe nulla populorum habita ratione, eos ſibi in amicitia firmos complectatur. Atqui illud videre licet, hoc Sulthani regnum lõgè
Pagina:Nicolaus Machiavellus De Principe.pdf/157
Appearance