diuerſum à cæteris principatibus eſſe. Accedit nanqꝫ quàm maximè ad Chriſtianorum pontificatum, quem nec hæreditarium, nec nouum appellare poſſumus. Principis enim iam demortui, qui liberi ſuperſunt, nec teſtamento relinquuntur hæredes, nec principatus domini: ſed ille, qui in eũ gradum per eos, penes quos eſt eligendi poteſtas, eligi ſolet. Qui mos vnà cum tempore cum inueterauerit, recens dominatus dici non poteſt. Nulla enim earum difficultatum afflictatur, quibus noui obnoxij patent. Nam & ſi nouum eſt imperium, illius tamen dignitatis decreta antiqua ſunt: atqꝫ in eum finem facta, vt illum tanquam hæreditarium admittant, & omplectantur dominum.
Verùm ad noſtrum redeamus invtitutuz. Si quis, inquam, ea, quæ iam ſupra expendimus, animo reputabit, facilè intelliget ab eo, quòd odio flagrarint nec non quòd contempti & ſpreti fuerint imperatores illi, eorum calamitatẽ eſſe profectam. Perſpicuum & illud fiet, quî factum ſit, quòd eorum nonnulli adminiſtrandi rationem quandam ſe-