Jump to content

Pagina:Nicolaus Machiavellus De Principe.pdf/159

E Wikisource
Haec pagina emendata est

quuti, cui contrariam alij cum inierint, in vtraqꝫ tamen parte eiuſdem adminiſtrandę rationis reperti ſint, tum quibus felix, tum quibus triſtior contigerit vitę finis. Inutile nanqꝫ fuit, & noxium Pertinaci, & Alexandro, principes noui cũ eſſent, Marcum imitari voluiſſe, non ſecus atqꝫ Caracallæ, Commodo, & Maximino pernicioſum, Seueri voluiſſe veſtigijs inſiftere. Non enim tanta præditi erant virtute, quæ ad eorum veſtigia implda ſatis eſſet. Quapropter nouus princeps in imperio retinendo non poteſt Marci res geſtas imitari: nec etiam neceſſaria eſt, vt quæ Seuerus egit, ipſe curet præſtanda: verùm eas Seueri parteis complectatur, quæ ad imperium confirmandũ fuerint neceſſariæ: à Marco autem eas mutuetur, quibus imperium iam ſtabilitum, & confirmatum, dignè ac glorioſè tueri ac ſuſtinere poſsit.

SINT NE ARCES, ET QVAE AD
dominatum retinendum, à principibus plerunqꝫ fieri ſolent, utiles, an noxiæ. Cap. XX

QVo tuto dominatum retinerent nonnulli principes, populos, qui