Fuit in emendando quaedam difficultas
EPISTOLA.
contuliſſem ad coniunctionem amoris erga te mei. Adductus ſum itaque officio, fide, ueteri inter amicos conſuetudine, ut hoc (quicquid illud fit) laboris, ad hanc animi mei declarationem ſuſcipiendum putarim. Reliquum eſt igitur humaniſsime Abrahame, ut quem tui, & ſtudioſiſsimum, & amantiſsimum eſſe ſentis, eundem, & tua beneuolentia, & ſtudio, inter tuos retinere ac conſeruare uelis. Cæterùm non ſum neſcius, cuius criminis nomine ſuſpectum compluribus authorem hunc eſſe clamitent, & quam cauſam afferant, cur ab eius lectione fortaſſe iudicent hominum animos eſſe auertendos: uerùm illud in primis propoſitum eſſe debuerat, ut ubique illius ſummi principis gloriam prædicaremus, in unum illum ſpectaremus,