Jump to content

Pagina:Nicolaus Machiavellus De Principe.pdf/17

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
EPISTOLA.

finem ſtudiorum hunc nobis proponeremus. Conditi ſunt homines, ut Dei opera contemplantes, & admirantes, artificem ſummum ' omnium laudent, honorent, uenerentur, & pura mente colant. Quo poſito fundamento, nihil iam ſit, ex quo non aliquid ad nos utilitatis redire poſsit. Nec multum laborandum, ſiquid authorem hunc, autalios Martiales, Ouidios, Lucianos, & id generis homines profanos uidemus, aut pronuntiaſſe, aut quod minus uirum bonum decebat ſcripſiſſe, modò ueluti pratum omnigenis floribus refertum nacti, ſelectiſsimũ quenque eorum, apis induſtriæ in morem delibantes, puriſsimi mellis fauos, haud ueneni, ad honeſtum uſum fingere poſsimus. Fuit olim, & ad finem uſque mundi nunquam non erit,