Senatum Achæorum deliberanda deducta eſt: ibi Antiochi legatus, vt neu.tram partium ſequerentur eis ſuadebat: contrà Romanus legatus excipiens, id, inquit, quod optimum, atqꝫ ex vſu veſtræ Reipublicę maximè fore iſti dicũt, ne vos ſcilicet hoc noſtro bello implicemini, nihil eſt quod vobis magis ſit contrarium. Quãdoquidem ſi abſqꝫ gratia, atqꝫ exiſtimatione vlla bello abſtiteritis ,victoris præmiũ relinquemini. Nunquam non eueniet, vt qui tibi haud amicus eſt, non contendat à te, vt neutrius partis eſſe velis: at amicus qui eſt, id à te petet, vt arreptis armis palam prodeas. Principes verò qui ſunt animi dubij, vt quæ cernunt præfentia pericula vitent, ſæpenumero eam ſequuntur viam, qua neutri habeantur: ex quo etiã fit, vt non rarò periclitẽtur. Verùm cum princeps audacter alterius partis fautorem ſeſe aperit, ſi is, cui ſe adiunxit, victor euaſerit, tametſi præpotens habeatur, & ad eius arbitriũ relinquatur, nihilominus iam beneficij vinculum eſt illi iniectum & amor propterea iam intercedit conciliatus, homines præterea non adeò in-
Pagina:Nicolaus Machiavellus De Principe.pdf/172
Appearance