Jump to content

Pagina:Nicolaus Machiavellus De Principe.pdf/177

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ſus inutile. Neceſſe itaqꝫ erat vt Pandolfus, ſi non prímum, at certè ſecundum obtineret gradum. Quoties enim quis, ea quæ fiunt, quæqꝫ dicuntur, recta & praua ſuo quodam aſſenſu dijudicare poteſt, tametſi inueniendi, aut excogitandi ration nõ habeat, ab adminiſtro tamen, quæ gerantur rectè, turpiterve facile percipit, & illa quidem effert, hæc verò deprimendo corrigit. Adminiſter deinde, cum illum falli poſſe diffidat, in ſua perſtat probitate. lam verò vt adminiſtri agnoſci poſsit ingenium, modus ille affertur minimè fallax: cùm illum ſibi magis deprehendis quam tibi proſpectum velle, quiqꝫ in omnibus rebus gerendis ſuam quærit vtilitatem, hic ſic comparatus, nunquam probi adminiſtratoris fungetur officio, nec vnquam illi fidere poteris. Qui enim alterius principatum in manu habet, nunquam de ſe, ſed de principis commodis cogitare debet: nec quid aliud, quàm quod in rem illius cadit, illi in mentem reuocare. Viciſsim principis eſt, quò illum virum in probitate contineat , de adminiſtratore ſuo cogitare, honori-