bus, & diuitijs ſibi illum deuinciendo, honorum item, atqꝫ obeundorũ munerum cõmunione iungendo, vt multiplici, tum honore, tũ diuitiarũ copia cumulato cauſam afferat, ne alios, aut honores, aut diuitias expetat, & quæ illi ſunt obeunda multiplicia munera, adigant illum, vt rerum viciſsitudinem reformidet, cum ſine principis fauore cognoſcat ſe conſiſtere non poſſe. Cum igitur ſic fuerint comparati, & princeps, & miniſter, facilè alter alteri fidere poſſunt, ſecus autem, nunquam non pernicioſus fuerit, vel vni, vel alteri exitus.
EAm partem, atque errorem illum prætermitti nolim, à quo vix principes, niſi ſumma præditi prudentia, & acri premuniti in deligendo iudicio, ſeſe tueri poſſunt, nimirum de aſſentatoribus: de quibus fugiendis monimenta ferè omnia referta funt præceptis. Homines enim adeò in rebus ſuis ſibi indulgent, adeoqꝫ ſe falli ſinunt, vt vix ab hoc hominum peſte ſibi cauere velint.