fectum. Deprehendetur præterea eorum nonnullos multitudini fuiſſe inuiſos: vel ſi illam amicam habuerunt, ab ijs tamen, qui potentiores eſſent, neſciuerunt ſe ſecuros reddere. Nunquam enim ſine harum rerum maxima imperitia, ea imperia amitti ſolent, quæ tantũ virium habeant, quantũ ſat eſt ad exercitum in aciem proferendum. Philippus Macedo (non Alexandri Magni pater, ſed qui a T. Quinto ſuperatus fuit) habebat non ſatis amplum principatũ, ad Romanorum, & Græciæ totius magnitudinem, qui illum inuaſerant: nihilominus cum eſſet vir bellicoſus, multarum rerum vſu peritus, ad retinendos populos maximè idoneus, & qua ſe ſecurum à potentioribus redderet rationis gnarus, plures annos contra eos bellum ſuſtinuit: & licet nonnullarum ciuitatum poſſeſsionem amiſerit, regnum tamen retinuit. Quapropter hi noſtræ ætatis principes Itali, qui diu principatum tenuerunt, non eſt quod fortunam incuſent, ſi illum amiſerint, verùm ſuam ipſorum ſocordiam. Nam cũ tranquillis temporibus de eius mutatione nunquã
Pagina:Nicolaus Machiavellus De Principe.pdf/184
Appearance