cogitarint (quod commune eſt omniũ hominum vitiũ, qui tempeſtatem, dum tranquillitas adeſt, parui ducunt) aduerſis temporibus irrumpentibus, nulla deſenſionis cura, fed turpi fuga ſibi conſulere cogitarunt: ſperaruntqꝫ populos, victorum inſolentiæ permotos faſtidio, & ſe reuocaturos. Quod fanè conſilium, cum cætera deſunt, bonum eſt: at turpiſsimum videri debet ob id vnum, reliqua neglexiſſe remedia. Nuquam enim concidendum eſt ea ſpe, vt inuenturum putes, qui te poſtea erigat. Id quidẽ aut nunquam accidit, aut ſi fit, cum turpis ſit tui illa defenſio, nihil ſecuritatis habet, nec à te pendet. Vnæ illæ defenſio num bonæ, certæ, ac conſtantes ſunt, quæ à te, tuaqꝫ virtute prodeunt.
HAud illud mihi obſcurum eſt, eius ſententiæ complures eſſe, ac olim fuiſſe, ita rerum humanarum procurationẽ à fortuna omnino, ab ipſoqꝫ Deo teneri, vt ab hominum prudentia nulla