Jump to content

Pagina:Nicolaus Machiavellus De Principe.pdf/199

E Wikisource
Haec pagina emendata est

eſt, & re ipſa cõſtabit Hiſpanos Gallicũ equitatũ ſuſtinere non poſſe, Heluetios autem ab Hiſpanorũ pedeſtri exercitu fuiſſe fuſos. Et licet huius poſtremi facti non ita integrum exemplũ experientia conſtet, ſpecimen tamen in prælio Rauennate perſpicuũ dedit: cum ab Hiſpanorum, & Germanorũ (qui & ipſi eundem, quem Heluetij in acie ordine retinent) pedeſtri exercitu concurſum eſt. Vbi Hifpanorum copiæ, tum corporis agilitate expeditiores, tũ clypeis protecti in aciem irruperant, ſic, vt ſubeuntes conferti agminis prælongas haſtas tuti eos ferirent, ſine vllo, quod afferre poſſent Germani, remedio. Et niſi equitum turmę in eos impreſsionem feciſſent, ad vnum omnes ferro abſumpſiſſent. Noua igitur inſtitui poſſet militaris diſciplina, poſtquàm harum vtraqꝫ natio, oſtenderunt quid cui deeſſet. Quæ noua militandi ratio, equitatum ſuſtineat, & peditatum non reformidet. Id autem non armorum genere, ſed priſcorum ordinum commutatione fiet.

Hæc autem inter ea accenſentur, quę recens ordinata, nouo principi cum exi-