quis nunc in eo ſtatu ſi eſſet, habere poſſet, quo melius quàm Galliarum rex ſeſe in adepto imperio tueretur.
Eius generis, inquam, rerum ſtatus, qui ſic comparati, auito cuipiã alteri ad ſociantur, qui ſit eius principis, qui eum eſt adeptus, vel ſunt eiuſdem prouincię & linguæ ſocietate coniuncti, vel non. Si primum facile admodum fuerit eos retinere, præſertim ſi eorum vitæ ratio ad libertatem non fuerit aſſueta, & vt tutò poſsideantur, ſatis eſt principis, qui in eos imperium tenuit, ſtirpem extinxiſſe. Nam cæteris in rebus, modò auitæ leges non immutentur, tum morum diuerſitas abſit, quietè ſibi viuunt homines, vti Burgundos, Armoricos, Aquitanos, & Neuſtrios uidimus cum Gallia diu conſociatos. Et ſi enim linguarũ inter eos nonnihil diſcriminis cernitur, facilè tamen moribus & vitæ conſuetudine, non abſimiles ſeſe in ea re mutuò ferre poſſunt.
Verùm imperia, quum comparãtur in prouincia, quæ lingua, moribus, inſtitutis diſcrepat: hîc adſunt difficultates, hîc labores, hîc magna felicitate, ſum