maqꝫ induſtria, quo retineãtur opus eſt Præcipuum verò illud, & viuidioris remedij eſt, vt is qui ea eſt adeptus, ſua præſentia & domicilio fulciat. Id enim & ſecuriorem poſſeſsionem, & diuturniorem efficeret. Quemadmodum Turca ipſe in Græcia faciũdum cenſuit, qui omnibus legibus ad illud imperium retinendum ſeruatis, nõ potuiſſet tamen illud retinere, niſi eò demigrandum, atque ibi inhabitãdum ſtatuiſſet. Præfens enim & quæ perturbatè fiunt, & confusè cernit, ſtatimqꝫ remedium afferre poteſt: ſe verò abſente, audit quidẽ, & certior fit de eorum magnitudine, ad id eo ſcilicet tempore, quum omnis remedij facultas penitus eſt adempta. Nec præterea miniſtrorũ diſpoliationi patebit vnquam expoſita prouincia. Tum ſibi ſatisfactum putant ſubacti populi, vbi ad præfentis principis perfugium proximus eis patet acceſſus, quo maiorem etiam (ſi boni viri eſſe in eum videri velint) amandi occaſionem habent. Sin minus timendi. Siquis exterorũ huiuſmodi principatum cogitaret inuadendum, id maiori cautione tentabit: ſic de
Pagina:Nicolaus Machiavellus De Principe.pdf/31
Appearance