nique, vt ſi ibi maneat, ſumma cum difficultate eum ſit amiſſurus.
Alterum, quod huic rei affertur ex præſentioribus remedijs eſt, vt in vnũ, aut alterum locum ditionis adeptæ, veluti claues, coloniæ mittantur. Neceſſarium eſt enim vel hoc fieri, vel vt multũ tum equitum ibi alatur, tum peditũ copiarum. In colonijs non multum impẽdit princeps, & nullo aut exiguo ſumptu eas deducit, & retinet, eos autẽ duntaxat offendit, à quibus agros aufert & domos, nouis colonis aſsignadas, quiqꝫ ad totius ditionis rationẽ, minima pars cum cenſeantur etiam diſperſi, & rerum egentes dimiſsi nocere nõ poſſunt. Reliqui verò omnes, partim iacturę immunes (& propterea facilè conquieſcunt) partim veriti ne quid ſtultè committãt, timentne idẽ ſibi accidat, quod & alijs diſpoliatis.
Quapropter comprehenſum atque cõcluſum velim, colonias, quæ nihil impendij ſecum ferunt, fideliores eſſe, minus lædere: læſos verò, cum ſint inopes & vagi, obeſſe (vt dixi) non poſse. Quoniam animaduertendum eſt homines,