adeptus: quandiu verò id retinetur, infinitis penè difficultatibus ac moleſtijs laborabit. Romani ſanè in prouincijs ſub actis, probè obſeruarunt has parteis, colonijs deductis, debilioribus ſeruatis, potentia pollentibus deiectis, nulla dignatione, authoritatéve, exteris præpotentibus ibi permiſſa.
Vnico Græciæ exemplo contentus ero: Achæi, atque Aetoli fuerunt ab eis ſeruati, Macedonum regnum, deiecto Antiocho, attritum: Nec Achęorũ merita, vel Aetolorum vnquam effecerũt, vt aliqua ſibi imperij fieret acceſsio: nec Philippi ſuaſionibus adduci potuerunt vt eum non demiſſum in amicitiam reciperent: Nec Antiochi potentia fuerũt inducti, vt ſuo ipſorum conſenſu aliquã in ea prouincia poteſtatem haberet.
In his deliberãdi occaſionibus id Romani egerunt, quod prudentes príncipes ſibi agendum putant, qui non modò præſentium lapſuum occaſiones cernunt, ſed & futurorum proſpiciunt, illisqꝫ omni induſtria occurrunt. Longè enim ſi prouideãtur, facilè aliquo remedio præcaueri poſſunt: verùm, vt dum