te propius appetãt cũcteris, nulla (morbo incurabili iam facto) opportuna curatione ſanantur.
Accidit autem de hac re, quod in hectica febri aiunt medici: vbi ſcilicet primum aliquem init, facilem eſſe curatu, ſed cognitu difficilem: progreſſu verò temporis non percepta nec curata, facilem eſſe vt cognoſcatur , at vt quis eam ſanet perdifficilem. Sic in rebus imperij, ſi in poſterum quàm longiſsime proſpiciantur, quod non niſi prudenti uiro conceditur, quę in eo ſuboriuntur incõmoda, illis expedita patebit curatio: verùm ea non cõprehenſa, ſi creſcere permittantur, quo omnibus perſpecta pateant, nullus amplius eſt illis medendi locus. Quare Romani in poſterum longè proſpiciẽtes aduerſos caſus, ſemper remedia adhibuerunt, nec vnquam paſſi ſunt, quo bellum aliquod detrectarẽt vt ea euenirent. Sciebant enim non ſub moueri bella, ſed potius cum aliorũ acceſsione trahi. Propterea bellum cũ Philippo & Antiocho in Græcia geſſerũt, ne quid in Italia cum illis eſſet agendũ: Potuiſſent ſanè tunc temporis vtruncqꝫ