Quare generale elicitur ſententia, rarò, aut minimè fallax, authorem alienæ potentiæ ſeipſum perdere. Nam eã potentiam, aut induſtria, autvi ipſe author protulit, quarum vtranque is ſuſpectã habet, qui eò proceſsit potentiæ.
ADmiratione quis duci poſſet (perſpectis difficultatibus quæ haberi videntur, quo nuper partum imperium retineatur) vnde ortum habuit, Alexandrum Aſiæ paucis annis potitũ eſſe, vixqꝫ illo occupato diẽ obijſſe: vnde meritò videri poterat, totum illud imperium ad defectionem fuiſſe prolapſurum, quum tamen eius ſucceſſores ſibi illud conſeruarint. Nec vlla alia difficultate ad illud tuendum laborarunt, q̈ quæ inter ipſosmet præcipua eorũ ambitione orta fuit. Reſpondeo, principatus, quorum memoria adhuc extat, duplici, eaqꝫ diuerſa ratione adminiſtratos inueniri: aut vnius principis arbitratu, cuius gratia & permiſſu, reliqui omnes qui conditione ſunt ſerui, ad regni pro-