Pontifici datam fidem à rege, de ea expeditione in eius gratiam facienda quo ſuum matrimonium, & Rotomagenſis galerus ſtatueretur. Reſpondeo eo in loco, vbi de principum fide, & illius ob ſeruatione infra tractatur.
Amiſit igitur Ciſalpinam Galliã Ludouicus rex, quum ad ea præſcripta nõ egerit, ad quæ cæteri, qui ſibi in adiungendis prouincijs, eisqꝫ retinendis egerunt. Nec hoc mirum eſt, ſed rationi maximè conſentaneum, maximeque peruulgatum. De hac autem, quam habui ſubiectam materiam, colloquutus ſum Condiuinci cum Rotomagenſi cardinale, Valentino (hoc enim nominis erat Cæſari Borgiæ Alexandri Pontificis filio) Flaminiam occupante. Italos enim afferenti belli imperitos eſſe, Gallos reſpondi, regnandi rationem non tenere. Ea enim ab eis ſi probè fuiſſet intellecta, ſacerdotum potentiam ad eam magnitudinem non ſiuiſſent euehendam. Et ſanè re ipſa patuit, illam & Hiſpanorum in Italia potentiã à Gallia eſſe profectam: cuius denique caſus ab ipſis ſic euectis ortum habuiſſe.