Jump to content

Pagina:Nicolaus Machiavellus De Principe.pdf/69

E Wikisource
Haec pagina emendata est

cuum facit, quòd ad menſem totum Flaminia illum expectauit: Romæ admodum ſecurus manſit: aduentãtibus item eò Balionibus, Vitellijs, & Vrſinis, nemo tamen in eum iam moribundum eſt repertus, qui ſe illis coniungeret. Potuit ſanè ſi non quem vellet, at ſaltem pontificem non creari, quem ipſe nollet. Atqui ſi cum Alexander è vita diſcederet, ipſe proſpera fuiſſet valetudine, omnia explicata, omnia plana reddidiſſet. Iãqꝫ eo tempore, quo Iulius ſecundus pontifex Maximus fuerat creatus, mihi dixerat, ſe ad omnem rerum euentum, quem à patris morte futurum putaret, longè in poſterum proſpexiſſe, atqꝫ remedia comparaſſe: illud vnum dũtaxat ſe præterijſſe, quòd ſcilicet nunquam putarat ſub eius morte, ſibi etiam cum morte eſſe confligendum.

Omnibus itaqꝫ principis Valentininarum rerum geſtarum rationibus in ſummam adductis, non video, qua in re eum reprehendam: Imò omnibus potius imitandum proponi illis exiſtimo (vt ego feci) qui ad imperia, fortuna duce, & alienis armis ſunt prouecti. Aliter