Jump to content

Pagina:Nicolaus Machiavellus De Principe.pdf/68

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Florentinos odium, tum ipſius principis metu. Cæterùm Florentinis nullus dabatur elabdi locus. Quod ſi eueniſſet, vti re vera eo ipſo anno, quo Alexãder è vita diſceſsit, eueniebat, tantum viarium ſibi adiunxiſſet & authoritatis, vt ſua ipſius potentia ſe ſuſtinere, ac tueri potuiſſet: nec fortunæ, nec aliorum opum, ſed ſuæ virtutis, & potentiæ auſpicia ſequuturus.

Sed quintum poſt annũ, ex quo gladium diſtringere cœperat, Alexander naturæ conceſsit, illo duntaxat in Flaminiæ imperio probè firmato, cætera dubio, lethali morbo correpto, inter duos potentiſsimorum regum exercitus ſibi inſenſos relicto. Inerat principi tanta animi ferocia, & elatio, & vfque adeò probè tenebat quibus artibus homines conciliandi, quibúſue perdendi eſſent, tamqꝫ firma erant, quæ breui temporis ſpatio iecerat fundamenta, vt niſi in ſe illos ingruentes exercitus habuiſſet, vel ſaltem aduerſa valetudine non fuiſſet detentus, omnem difficultatem fuiſſet ſuperaturus. Quod autem eius fundamenta firma eſſent, illud perſpi-