tummodo effundendam, ne perpetuo eò ſit recurrendum, & ipſa ab immanitate ceſſatio, homines ad ſecuritatem alliciat, & beneficiorum collatio in amicitiam adducat. Qui autem hoc vel timiditate, vel inconſultò faciundum refugit, in eam ſemper neceſsitatem incurrit, qua eductum gladium nunquam manu deponat: nec vllum in ijs, quos ſubiectos habet, populis fundamẽtum ſtabiliat: cum nec illi ex recentioribus iniurijs ſecuri eſſe poſsint. Quando quidem iniuriã, ſimul omnes & ſemel ſunt effundendã, quominus guſtatu perceptã, minus etiam feriant. Beneficia verò ſenſim ſunt inſtillanda, quo melius ſenſu capiantur. Eam quum primis inſtitutionem vitã apud ſuos princeps complectendam iudicet, qua nullus rerum fortuitus euentus, ſiue ad voluntatem fluat, ſiue aduerſetur de gradu deijciat fluctuantem. Nam ſi turbida tempora neceſsitatem in illum deriuent, ſãuiendi iam tempus aberit: benignè verò ſi quid fecerit, nihil prodeſt: id enim inuito animo feciſſe ducetur, vt nihil inde gratiã ſit relaturus.
Pagina:Nicolaus Machiavellus De Principe.pdf/80
Appearance