Romanorum procerum opera maximo ſibi vſui fuiſſet. Illis enim in duas factiones diuiſis, Vrſinorum ſcilicet, & Columniorum, ſemper inter eos turbarum cauſæ, & offenſionum excitabantur: atqꝫ cum ob oculos Pontificis illi arma inter ſe ferrent, rem Pontificiam imbecillam atque infirmam reddebant. Et quanquam Pontificum quis ſuſcitaretur, qui acer (vti Xyſtus) & animi ingentis eſſet, nihilominus necqꝫ fortunæ fauor, nèque rei gerendæ vlla peritia ab his incommodis illum liberare potuerunt. Huius autem rei cauſa erat, Pontificum vitæ breuitas. Decennium enim vitæ, qua ſuperſtites erãt, æquatum, vix ad alteram factionum deprimendam ſatis erat. Atqui eorum quiuis (exempli cauſa) Columnios ferè ſi extinxiſſet, alter ſtatim prodibat Vrſinis inſenſus, qui eos erectos curabat, nec in tempore aderat, quo penitus illos extingueret. Id itaque cauſæ erat, cur Pontificum vires in ijs rebus, quæ profanæ eſſent, parui apud Italicos príncipes pendebantur.
Emerſit poſtea Alexãder vj. qui vnus