omnium, qui vnquam fuerunt pontifices, oſtendit quantum & pecuniarum, & virium potentia, ſacerdotum Reſp. valeret, effecitqꝫ Valentinus tanquam inſtrumento, & Gallorum in Italiam oportuna tranſmiſsione abuſus, ea omnia, quæ in eiuſdem Valentini rebus geſtis ſuperiori oratione examinanda ſuſcepimus. Et licet Alexandri conſilium non eò ſpectaret, quò pontificiam iuriſdictionem proferret, nihilo ſecius quicquid geſtum fuerat à principe Valentino, id totum ad amplificationem pontificij regni redundauit. Quod regnum poſt eius mortem, Valentino extincto, in eius labores omnes ſucceſsit hæres.
Subijt deinde pontificatum Iulius, reperitqꝫ Rempub. pontificiam (quòd tota ei ſubacta eſſet Flaminia, & qui Romæ effent primarij extincti iacerent, atque Alexandri verberibus factiones illæ eſſent attritæ) mirum in modum euectam. Nactusqꝫ eſt etiam aditum rationis congerendę pecuniæ, quæ ante Alexandri quidem tempora erat inuſitata & noua: quæ omnia Iulius non ſolùm