Jump to content

Pagina:Nicolaus Machiavellus De Principe.pdf/97

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ſequutus eſt, verùm etiam obnixè curauit augenda, atqꝫ animo ſtatuit Bononiam ſuo imperio adiungere, Venetos delere, Gallosqꝫ ex Italia protrudere. Quæ omnia illi pulchrè ceſsêre ex ſententia, ac maiore cum laude, quòd non ad priuatum quempiam, ſed ad Remp. pontificiam locupletandam id totum curauit agendum. Parteis etiam Vrfinas, atque Columnias, in quo inuenerat ſtatu, retinuit: inter quas licet eſſet, factionũ ad res nouas qui ſe caput conſtitueret, tamen duo eos in officio retinebant: quorum alterum amplitudo ſacræ Reipub. erat, qua deterrebantur: alterum, quòd in ampliſsimi ſacerdotij ſenatum neminem ex ſuis inter pontificios purpuratos haberent: qui quidem omnium inter ipſos motuum authores eſſe conſueuêre: nec vnquam hæ factiones conquiescent, dum purpureo galero inſignes habebunt. Hi enim Romæ, forisque partium ſtudia fouent, quos defendereqꝫ ac tueri eius generis proceres adiguntur. Ab horum igitur ambitione, difcordiæ, tumultusqꝫ inter illuſtres viros enaſcuntur.