eadem sorte cum iis vixere Vascones ; fed perpetuis ferè conflixere bellis, dum autfuos fines tuentur, aut alienos inuadunt ; Primum illis certamen, cum Rechiario Rege Sueuorum,fuit, quem ducta in vxorem Theodorici Regis Gothi filia, Vascones deprædatum fuisse narrat Idacius. Rursus Leuvigildo regnante , partemVaſconiæ ab eo occupatam fuisse, affirmat Biclariensis, quod de Alavâ regione non ita pridem à Vasconibus armis occupatâ intelligendum esse, fupra monuimus. At tempore huius filij , Recaredi Regis , crebras in Regnum Gothicum irruptiones, à Vafconibus factas fuisse, testatur Isidorus in Chronico; Meminit quoque idem author expeditionis à Gundemaro Rege contra Vaſcones susceptae, quae non alium habuit eventum, praeter vastationem agrorum: Sisebuto autem regnante, nouos motus in montibus à Vafconibus factos fuiffe, eosdémque à Rege cópreffos, difcimus ex Chronico veteri Moissiacenfi, nuper ab Andraea Duchesnio viro eruditissimo edito: Eosdem, tempore Suintillae Regis, crebris excurfionibus Terraconensem provinciam infestasse & Ologitim civitatem, quae hoc aevo contractè, Olite, dicitur , Vasconicè verò Erriberri (id eft urbs noua) ad Gothos pertinentem , & à se, ut videtur, eversam propriis impensis instaurare coactos, refert Lucas Tudenfis ex Isidoro: Sub Recenfuindo rurfus Rege , nouas irruptiones in Regnum Gothorum fecere, copiis Regiis quae prohibere conabantur, exitiofas, teste Isidoro Pacenfi cuius verba, quia apud Rodericum Toletanum corruptè leguntur, sicuti à Prud. Sandovallio ex ἀρχετυπῳ edita sunt, hîc inferenda iudicavimus. Huius, inquit, temporibus (id est Regis Recensuindi) eclipsim Solis, stellis in meridiem visentibus omnibus, Hispaniam territat, atque incursa
Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/46
Appearance