tionem Vasconum, non cum modico exercitus damno prospectat. Demum regnante Vuambâ, quum Vascones quietis ignari, ut ait Rodericus Toletanus lib. 3. cap. 3, loca Pyrenaei & Cantabriam inuasissent, indignum Gothorum dignitate ratus Rex, diutius offensiones huius gentis perferre, eam Imperio suo subiicere statuit. Conflato itaque ingenti exercitu, Vafconum fines infesto agmine ingreditur, eosque post vastatos agros & incensa aedificia, pacem petere coëgit. Non sum nescius hanc cladem à Vuamba illatam, Vasconibus Aquitanis tribui à Roderico, sed maiorem fidem meretur Iulianus Archiepiscopus Toletanus, aequalis illorum temporum scriptor, qui eam Vasconibus Iberis imputat. Quae exinde ab hac gente, extincto Gothorum in Hispania Imperio, contra Sarracenos gefta sunt, hîc ideò praetermittimus, quia deinceps de iis, in historia Navarraea, opportunior sese offeret dicendi locus. Ea verò quae trans Pyrenaeum in Aquitania contra Francos fortiter praestiterunt, postremâ parte huius operis referentur. Hîc interim nolim omitti, ea quae inter ipsos & Caroli magni exercitum, citra Pyrenaeum contigere; insignem scilicet illam & toto orbe decantatam stragem, quam is excercitus, ad Roncavallim, anno Christi 778 passus est. Vascones libertatem quam illibatam sub Romanis conservarant, contra Suevos, Gothos & Sarracenos intrepidè defenderant, magna ex parte sub Carolo amisere. Hic enim dum Hispaniam ab Ibnabala Regulo Sarraceno sollicitatus, cum valido exercitu, contenderet, per Vasconum & Navarrorum terras iter faciens, utrumque populum suo subesse Imperio & ditioni coëgit & tributo imposito vectigalem fecit, Pompelonem etiam oppidum, Caput gentis, dirutis moenibus, per speciem defectionis
Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/47
Appearance