praecavendae, in vici formam redegit, testibus Eginhardo & aliis illius seculi hiftoricis, qui res à Carolo gestas literis mandarunt: Perculsa itaque hac iniuriâ & contumeliâ bellicosa gens, dum vindictae occasionem quaerit, regredientis exercitus Francici extremum agmen in Pyrenæi faucibus animosè adoritur & licet militum numero impar, genere etiam armorum inferior, totum calamitosa clade prosternit: sed praestat audire Eginhardum loquentem cui, ut Regiae aulae Notario, Caroli res maximè notae fuere: Hic itaque in eo commentario, quem de istius Principis vitâ composuit, quid in hac expeditione Hispanicâ gestum sit, his verbis declarat. Ipse per bella memorata, primò Aquitaniam & Vasconiam, totumque Pyrenæi montis iugum, & vsque ad Iberum amnem qui apud Nauarros ortus & fertilissimos Hispaniae agros secans, fub Dertufae civitatis moenia, Balearico mari miscetur: deinde Italiam & c. ita perdomuit, vt eas tributarias efficeret De clade autem ad Roncavallem accepta, sic, Cum agmine longo, vt loci & angustiarum situs permittebat, porrectus iret exercitus, Vuascones insummi montis vertice positis insidiis (est enim locus ex opacitate syluarum, quarum maxima est ibi copia, insidiis ponendis opportunus) extremam impedimentorum partem & eos qui novissimo agmine incedentes subsidio praecedentes tuebantur, desuper incursantes in subiectam vallem deijciunt, consertoque cum eis proelio, usque ad unum omnes interficiunt ac direptis impedimentis, noctis beneficio, quae iam instabat, protecti, summâ cum celeritate in diversa disperguntur. Adiuvabat in hoc facto Vuascones & levitas armorum & loci in quo res gerebatur situs: è contra Francos & armorum gravitas & loci iniquitas per omnia Vuasconibus reddidit impares. In quo proelio Eghartus Regiae mensae Praepofitus, Anshelmus
Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/48
Appearance