Jump to content

Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/53

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
36
NOTITIA

ac Hispanorum, prorsus interciderint, Romanensi in earum locum substitutâ, si Britannos Armoricos & Vascones excipias, qui suas constanter ad hęc usque tempora retinuerunt, Vasconicam Magnus Scaliger Cantabrismum vocat in tractatu de Europaeorum linguis & diatriba de hodiernis Francorum linguis, numeratque inter matrices linguas Europaeorum, addito etiam elogio, in haec verba, Cantabrismus incipit à suburbicariis Baionae Lapurdensium & itinere sex aut septem dierum in intima montanae Hispaniae extenditur, Galli eos qui eâ linguâ utuntur vocant, Bascos vel Basculos: Hispani regionem, in qua illa dialectus locum habet, generali nomine Bascuença vocant, nihil barbari, aut stridoris, aut anhelitus habet, lenissima est & suavissima, estque sine dubio vetustissima & ante tempora Romanorum illis finibus in usu erat. Eâ nunc cis Pyrenaeum utuntur maxima pars Navarrae, universa Ipuscua, Alava, atque Biscaya: trans Pyrenaeum verò tres illae ditiones quae Vascitaniae seu Vascorum regionis nomine designantur, scilicet Lapurdum, inferior Navarra, & Sola. Huius linguae proprium esse pleraque vocabula singulari numero per A, plurali verò per AC finire asservit Marin. Sicul. lib. 4. cap. ult. rer. Hisp. In quo eum fefellit ratio: litera enim A in singulari numero & syllaba AC in plurali, nominibus Vasconicis addita in fine, articuli vicem fungitur ; ita ut, Vasconica vocabula hac ratione per A aut AC finire, perinde sit ac si quis dictiones Graecas ab ὁ, ἡ τὸ auspicari velit: sit in exemplum vox, Guiçon, haec suaptè hominem significat; at si cum articulo efferre velis, ut faciunt Graeci, qui τὸν ἄνδρα, Galli qui l'homme, & Hispani qui — el hombre dicunt, dicendum erit Guiçona & in plurali Guiçonac, id est οἱ ἄνδρες Græcè, les hommes Gallicè,