& los hombres Hispanicè. In hoc errore sectatores habuit Marineus Garibaium lib. 4. cap. 4. sui compendii historici, & Paul. Merul. lib. 2. parte 2. cap. 8. Cosmograph. Venia danda est Marineo, & Merulae, quibus ut linguae Vafconicae ignaris, & procul ab ea regione, ubi ipsa in usu est, positis, non difficile fuit imponere: sed Garibaius non levis oscitantiae reus est, quod cum haec lingua ipsi vernacula esset, graviùs tamen quam alii in eundem errorem impegit, dum quae ii speciatim de quibusdam vocabulis Vasconicis dictum voluere, hic in universum de omnibus pronunciare non dubitavit.
CAPUT XII.
Iidem Marineus & Garibaius, universam olim Hispaniam non alia quam Vasconum seu Cantabrorum, ut ipsi vocant, linguâ locutam fuisse existimant: quorum authoritati magnum pondus accedit iudicium summi viri Iosephi Scaligeri idem sentientis diatribâ de hodiernis Francorum linguis. In eadem fuere opinione Paul. Merul. lib. 2. Cosm. parte 2. cap. 8. & Mariana lib. i. cap. 5. historiae Hispanica, cuius verba quia elegantia & tanto authore digna sunt (si illud excipias, quod eam linguam barbaram, cultumque abhorrentem esse pronunciat, & quod Cantabros vocat quos Vascones dicere debuerat) non puto taedio fore lectori, si hîc referantur. Soli, inquit, Cantabri linguam hactenus retinuerunt rudem & barbaram, cultum abhorrentem multumque à reliquis omnibus discrepantem