titur à Varrone dere rustica cap. 12. quod sub terra cuniculos ipse facere soleat ubi lateat in agris, sal puga pro genere formicae venenatae in Baetica quae vox à Latina sol puga vel solifuga (utroque enim modo eam effert Plinius lib. 22. cap. 25. lib. 29. cap. 4. & alibi) leviter immutata est, dicta est autem solipuga vel solipunga, teste Festo, quod acrior concitatiorque fit fervore solis, cavaticae cochleae quaedam in Insulis Balearibus, ideò sic dictae, quod non prorepunt è cavis terrae, vel quod in speluncis nascuntur, ut innuit idem Plinius lib. 8. cap. 39 . et lib. 3. cap. 26, aves tardae, genus anserum, quas Graeci otidas appellant, viriles genus torquis quibus viri utebantur, strigiles pro parvulis massis auri quae in superficie masssae aut ramenti eminebant, formacei parietis genus ex terra quoniam in forma circumdatis utrinque duabus tabulis inferciuntur veriùs, quam insternuntur, ut loquitur idem Plinius lib. 35. cap.14. Par ratio est vocis aspalathus, cuius usum etiam in Oriente viguisse, author est ipsemet Plinius lib. 25. cap . 13. Iam ad voces Buteo, vepiones, granum, cusculium, quod attinet ; nequaquam verum est eas inter Hispanas à Plinio annumerari. Eius verba cap. 49. lib 10. sic habent: Venere in Italiam Bebriacensibus bellis civilibus trans Padum & novae aves (ita enim adhuc vocantur) turdorum specie paulum infra columbas magnitudine sapore gratae: Baleares insulae nobiliorem etiam supradicto Porphyrionem mittunt, Ibi & Buteo accipitrum generis in honore mensarum est: item vipiones, sic enim vocant minorem gruem, quo loco vocabulum ibi non ad Baleares insulas, sed ad Italiam referendum videtur, at verbum vocant pro nominativo habet subintellectam vocem homines, ut docent grammatici, non autem Baleares, ut voluit Morales. Idem de grano &
Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/57
Appearance