vernaculeis verbeis multa verba aliud nunc ostendunt, aliud ante significabant, ut hostis, nam tunc eo verbo dicebant poregrinum qui suis legibus uteretur, nunc dicunt eum quem tunc dicebant perduellem & c. deinde sic, vetustas non pauca depravat, multa tollit, & paulò pòst, quoniam verborum novorum & veterum discordia omnis in consuetudine communi, &c. Quintilian. lib. 9. cap. 3. Orator. Instit. Itaque si antiquum sermonem nostro comparemus penè iam quidquid loquimur figura est, Phavorinus philosophus apud A. Gellium lib. 1. cap. 10. adolescentem quemdam carpit quod plerasque voces nimis priscas & ignotissimas in quotidianis communibusque sermonibus expromeret. Sextus Coecilius Juriscons. apud eumdem lib 20. cap. 10. Longa aetas, inquit, verba, atque mores veteres obliteravit. Haec nisi fallor satis demonstrant quibus olim mutationibus lingua Latina obnoxia fuerit: De Gallicâ quoque atque Teutonicâ idem judicabit quisquis formulam foederis, inter Ludovicum & Carolum Reges Ludovici Pii Imperatoris filios, anno 842 percussi, quae apud Nitardum utrâque linguâ extat, cum hodiernis Gallicis atque Teutonicis contulerit. Contra verò, quod argumentum habet Morales quamobrem voces illas à se congestas è vetere & germanâ Hispanorum linguâ eruras pronuntiet potius, quàm ex novâ hac & adscititiâ quae, quia à Romanâ manavit, Romanensis dicitur, cum illam quidem Plinii aetate obsolevisse, hanc autem in universâ Hispaniâ, quae Romanis parebat, invaluisse certum sit & indubitatum? Hoc sanè constat, Plinium in locis à Morale laudatis plerasque voces pro Hispanicis agnoscere, quas Latina esse originisne ipse quidem Morales negaverit, huiusmodi sunt, quae sequuntur cuniculus pro genere leporis, cuius nominis ratio inde pe-
Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/56
Appearance